VS 여러분! 반갑습니다.    [로그인]
키워드 :
영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
◇ II ◇
카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 2권 다음
베르길리우스
 

1. II

 
2
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
3
delicias domini, nec quid speraret habebat.
4
tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
5
adsidue veniebat. ibi haec incondita solus
6
montibus et silvis studio iactabat inani;
 
7
'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
8
nil nostri miserere? mori me denique cogis?
9
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
10
nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
11
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
12
alia serpyllumque herbas contundit olentis.
13
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
14
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
15
nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras
16
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
17
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
18
o formose puer, nimium ne crede colori;
19
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
 
20
Despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi,
21
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
22
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
23
lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
24
canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
25
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
26
nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi,
27
cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnin
28
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
 
29
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
30
atque humilis habitare casas et figere cervos
31
haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
32
mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
33
Pan primum calamos cera coniungere pluris
34
instituit, Pan curat ovis oviumque magistros;
35
nec te paeniteat calamo trivisse labellum.
36
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
37
est mihi disparibus septem compacta cicutis
38
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
39
et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum';
40
dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
41
praeterea duo - nec tuta mihi valle reperti -
42
capreoli sparsis etiam nunc pellibus albo,
43
bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
44
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
45
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
 
46
Huc ades, o formose puer, tibi lilia plenis
47
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
48
pallentis violas et summa papavera carpens,
49
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
50
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
51
mollia luteola pingit vaccinia caltha.
52
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
53
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
54
addam cerea pruna - honos erit huic quoque pomo -
55
et vos, o lauri, carpam et te, proxime myrte,
56
sic positae quoniam suavis miscetis odores.
 
57
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis
58
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
59
heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum
60
perditus et liquidis immisi fontibus apros.
 
61
Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas
62
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
63
ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
64
torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
65
florentem cytisum sequitur lasciva capella,
66
te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
 
67
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci
68
et sol crescentis decedens duplicat umbras.
69
me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
70
a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
71
semiputata tibi frondosa vitis in ulmo.
72
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
73
viminibus mollique paras detexere iunco?
74
invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.'
【원문】II
▣ 커뮤니티 (참여∙의견)
내메모
여러분의 댓글이 지식지도를 만듭니다. 글쓰기
〔미분류〕
▪ 분류 :
▪ 최근 3개월 조회수 : 21
- 전체 순위 : 2225 위 (2 등급)
- 분류 순위 : 25 위 / 50 작품
지식지도 보기
내서재 추천 : 0
▣ 함께 읽은 작품
(최근일주일간)
▣ 참조 지식지도
▣ 기본 정보
◈ 기본
 
◈ 참조
▣ 참조 정보 (쪽별)
백과 참조
베르길리우스의 서사시.
목록 참조
 
외부 참조
 

  지식놀이터 :: 원문/전문 > 문학 > 세계문학 > 카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 2권 다음 영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
©2021 General Libraries 최종 수정 : 2017년 03월 14일