VS 여러분! 반갑습니다.    [로그인]
키워드 :
영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
◇ VI ◇
카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 6권 다음
베르길리우스
 

1. VI

 
2
Prima Syracosio dignata est ludere versu
3
nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
4
cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
5
vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis
6
pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'
7
nunc ego - namque super tibi erunt qui dicere laudes,
8
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella -
9
agrestem tenui meditabor harundine Musam.
10
non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis
11
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
12
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
13
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
 
14
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllos in antro
15
Silenum pueri somno videre iacentem,
16
inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;
17
serta procul tantum capiti delapsa iacebant
18
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
19
adgressi - nam saepe senex spe carminis ambo
20
luserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis.
21
addit se sociam timidisque supervenit Aegle,
22
Aegle Naiadum pulcherrima, iamque videnti
23
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
24
ille dolum ridens 'quo vincula nectitis ?' inquit;
25
'solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
26
carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis,
27
huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.
28
tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
29
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
30
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes
31
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
 
32
Namque canebat uti magnum per inane coacta
33
semina terrarumque animaeque marisque fuissent
34
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
35
omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
36
tum durare solum et discludere Nerea ponto
37
coeperit et rerum paulatim sumere formas;
38
iamque novom terrae stupeant lucescere solem
39
altius atque cadant submotis nubibus imbres,
40
incipiant silvae cum primum surgere cumque
41
rara per ignaros errent animalia montis.
 
42
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
43
Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.
44
his adiungit Hylan nautae quo fonte relictum
45
clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret;
46
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
47
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
48
a, virgo infelix, quae te dementia cepit !
49
Proetides implerunt falsis mugitibus agros;
50
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
51
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum
52
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
53
a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras;
54
ille latus niveum molli fultus hyacintho
55
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas
56
aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, Nymphae,
57
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
58
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
59
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
60
aut herba captum viridi aut armenta secutum
61
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'
62
tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
63
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
64
corticis atque solo proceras erigit alnos.
 
65
Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum
66
Aonas in montis ut duxerit una sororum
67
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
68
ut Linus haec illi divino carmine pastor
69
floribus atque apio crinis ornatus amaro
70
dixerit: 'hos tibi dant calamos - en accipe - Musae,
71
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
72
cantando rigidas deducere montibus ornos.
73
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
74
ne qui sit lucus quo se plus iactet Apollo.'
 
75
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
76
candida succinctam latrantibus inguina monstris
77
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto,
78
a, timidos nautas canibus lacerasse marinis;
79
aut ut mutatos Terei narraverit artus,
80
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
81
quo cursu deserta petiverit et quibus ante
82
infelix sua tecta super volitaverit alis ?
 
83
Omnia quae Phoebo quondam meditante beatus
84
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros
85
ille canit, pulsae referunt ad sidera valles,
86
cogere donec ovis stabulis numerumque referre
87
iussit et invito processit Vesper Olympo.
【원문】VI
▣ 커뮤니티 (참여∙의견)
내메모
여러분의 댓글이 지식지도를 만듭니다. 글쓰기
〔미분류〕
▪ 분류 :
▪ 최근 3개월 조회수 : 21
- 전체 순위 : 2225 위 (2 등급)
- 분류 순위 : 25 위 / 50 작품
지식지도 보기
내서재 추천 : 0
▣ 함께 읽은 작품
(최근일주일간)
▣ 참조 지식지도
▣ 기본 정보
◈ 기본
 
◈ 참조
▣ 참조 정보 (쪽별)
백과 참조
베르길리우스의 서사시.
목록 참조
 
외부 참조
 

  지식놀이터 :: 원문/전문 > 문학 > 세계문학 > 카탈로그   목차 (총 : 10권)   서문     이전 6권 다음 영문  라틴어 
◈ Eclogae (목가) ◈
©2021 General Libraries 최종 수정 : 2017년 03월 14일